라틴어 문장 검색

Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum.
주님께서는 너희가 고치지 못할 악성 궤양으로 너희의 무릎과 정강이를 치실 것이며, 그것은 너희의 발바닥에서 정수리까지 번질 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장35)
butyrum de armento et lac de ovibus, cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircorum, cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum.
엉긴 소젖과 양의 젖을 어린양들의 굳기름과 함께 먹게 하시고 바산의 숫양과 염소들을 기름진 밀과 함께 먹게 하셨다. 그리고 너희는 붉은 포도로 빚은 술을 마셨다. (불가타 성경, 신명기, 32장14)
Dixitque Isaias: " Afferte massam ficorum ". Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est.
이사야는 무화과 과자를 가져오라고 하였다. 사람들이 그것을 가져다 종기에 붙이자 임금의 병이 나았다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 20장7)
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius.
이에 사탄은 주님 앞에서 물러 나와, 욥을 발바닥에서 머리 꼭대기까지 고약한 부스럼으로 쳤다. (불가타 성경, 욥기, 2장7)
viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur.
옆구리는 굳기름으로 가득하고 뼛골은 아직도 싱싱한 채 말일세. (불가타 성경, 욥기, 21장24)
non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur.
네 종기에 치료 약이 없고 너에게 새살이 돋지 않으리라. (불가타 성경, 예레미야서, 30장13)
Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
그의 집 대문 앞에는 라자로라는 가난한 이가 종기투성이 몸으로 누워 있었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 16장20)
et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
그는 부자의 식탁에서 떨어지는 것으로 배를 채우기를 간절히 바랐다. 그러나 개들까지 와서 그의 종기를 핥곤 하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 16장21)
Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
사실 하느님의 말씀은 살아 있고 힘이 있으며 어떤 쌍날칼보다도 날카롭습니다. 그래서 사람 속을 꿰찔러 혼과 영을 가르고 관절과 골수를 갈라, 마음의 생각과 속셈을 가려냅니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 4장12)
denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum et medullarum, cogitationum et intentionum cordis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:38)
Cum talis nequeat medicina refellere morbum Nec tantum ualeat morbi superare uigorem, Celesti confecta manu, condita sapore, Mellifluo gustu mellita, suauis odore, Secretas redolens species, terrena repellens Condimenta, nouum celi thimiama propinans, Exquisita datur languenti pocio, totum Que corpus peragrat, uitalia circuit, intrat Venas, disquirit neruos penetratque medullas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:9)
Validum enim et acutum, et omni gladio acutius est, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:15)
cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:9)
Sunt enim intus cavata, in quibus foraminibus est medulla.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:22)
Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION